VIRGINALE Fanum

VIRGINALE Fanum
VIRGINALE Fanum
quod intrare Virginibus solis concessum, memoratur Papinio Statio, l. 2. Theb. v. 251.
—— innuptam limine adibant
Pallada; Munychiis cui non Argiva per urbes
Posthabita est Larissa iugis ———
Ubi Palladis nomine templum Palladis, in arce Argivorum Larissa, indigitat, quod nulli nuptae aut viduae ingredi licebat, sed Virginibus tantum: quae vittas sumpturae et matrimonium subitruae, ibi manipulum crinium, virginitatis ponendae indicium, deponebant, ceremoniâ sollenni; uti Atticae puellae ad Iphinoes tumulum, et Deliades in Hecaergae fano: Vestales item Romanae, ad arborem loton ei rei destinatam, facere consuevere. Ideo sequitur, v. 253.
——— hic more parentum
Iasides, thalamis ubi casta adolesceret aetas,
Virgineas libare comas, primosque solebant
Exousaere toros ———
Ibidem hostiae non nisi virgines caesae. Arnob. l. 7. Quia virgi Tritonia est, idcirco ei convenit virgines hostias immolari. Unde Statius iterum, l. eôd. Thebaid. v. 724. intemeratas equas eidem Deae tribuit, quam in rem vide quae adnotavit in Animaduversionibus suis Papinianis Barthius, qui et de Virginalibus huiusmodi Fanis prolixe commentatur, in magno Superstitionum opere: ut et supra voce Megabyzi. Addo saltem, uti virginibus buculis honoratam olim virginem Minervam, idem Arnobius ibid. seu virginibus vitulis, paulo in fra dicit; similisic ritu nupuras camelis virginibus suppelicâsse, auctorem esse Festum. Telluri contra matri scrofa inciens immolabatur forda, Idem ibid. Vide et supra Gravida. Apud Athenien ses porro Virgini nubere non licebat, εἷ μὴ ἀρκτεύσειε τῇ θεῷ, nisi sacra obiisset Dianae. Quoniam enim ob ursam cicurem, a puellae, quam irritata prosciderat, fratribus interemptam, pestis oborta esset, consultô Oraculô, iussae sunt virgines ἀρκτεύεςθαι τῇ θεῷ, in ursae peremptae honorem Deae dicari: quod mense Ianuariô fieri solitum, quô Virgines, necdecem annis grandiores, nec quinque minores, crocotas indutae, sacris hisce initiatae fuerint, tradit Libanius, Orat, de Dianae laud. Ut de cursu Virginum, in Iunonis Templo, apud Elim: de ter novem Virginum processione, rebus creperis, apud Romanos; de Virgi. num ministerio, in Delphicis, aliisque sacris, in praesens niladdam, vide hanc in rem aliquid apud Cael. Rhodig. Antiqq. Lect. l. 13. c. 34. plura apud Barthium, ubi supra, et hîc passim. At contra fuêre sacra, a quibus mulieres innuptae, non minus ac servitiô pressi, vel aere coempti, arcebantur: inde in sacrorum apparatu Lictor romanus praefabatur, Hostis victus, mulier virgo exesto, ut videre est apud Alex. ab Alexandro, Genial. Dier. l. 14. c. 17. Sed et nobilem Virginem quotannis in Oraculo Lacedaemonii, peste divexati, immolaverant olim, donec aquilâ gladium abreptum, ab Helena, quae forte mactanda ducebatus, ad iuvencam deferente, παρθενοκτονία cessavit, teste Plut. in Aristodemo: quod romae quoque in Valeria Luperca evenisse ratione consimili, Aristides prodidit, Rerum Italic. l. 19. Vide Cael. Rhodig. Antiq. Lect. l. 13. c. 20. Originem moris, ex Historia Sacra, de filia Iephthae, non sine ratione quidam arcessunt, de qua diximus suô locô etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • LOTOS — apud Mart. l. 8. Epigr. 51. cuius Epigraphe de Phialae Rufi. Palladius tenero Lotos ab ore sonat: tibiae genus est, e loto arbore, quae nascitur in Lybia, iuxta Palladis lacum ad tibiarum πλαγιαύλων cantus expentita. Cuiusmodi tibia φώτιγτες… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PURGAMENTUM — Graece κάθαρμα, dictus apud Veteres homo est, qui velut piacularis victima pro civitatis salute certis ceremoniis Diis immolabatur uti de Atheniensibus inprimis, vide infra Thargelia, et Massiliensibus legimus, diximusque aliquid supra voce… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”